- AUCTOR Alveus
- AUCTOR AlveusAmmiano eleganter dicitur, ex quo reliqui derivantur; Galli Magistrum vulgo vocant, vide infra Magister fluvius. Ita autem is Auctor de Nilo, Et praeter amnes plurimes ex alveo derivatos auctore, cadentesque in suppares eius, septem navigabiles sunt et undosi. ---- Heracleoticus, Bolbiticus, Sebennyticus, Pathmiticus, Mendesius, Taniticus et Pelusiacus. Ubi nominibus ostiorum iplos amnes appellat: quos Ptol. μεγάλους ποταμοὺς vocat; e quibus tamen unus per excellentiam dictus est μέγας ποταμὸς, ut ceteris maior et principalis alveus, Canopicus videl. Uti autem Magistra via, apud Quintilian. l. 1. via regia est, a qua semitae, quae secantur aliorsum, εντροπαὶ dictae; sic in fluviis εντροπαὶ, brachia sunt, quae ab Auctore fluvio ἀποχίζονται; contra canales, qui a fluminibus ad viam traducti. Divexticula quoque de fluviis dixêre Latini, item cornua, ut Graeci κέρατα; crines etiam et ramos, ut infra videbimus. Porro principalis Nili seu Auctor alveus, uti circa ostia Canopicus et Heracleoticus; sic circa Naucratim oppidum, Naucratitucus et circa Schediam, in eodem alveo inferius sitam, Schediae fluvius dictus est. Vide Salmaf. ad Solin. p. 478. et 479.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.